Evangelium Secundum Marcum*

Caput 10: Versus 42

Jesus autem vocans eos.Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicae duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent.Nam et Filius hominis, etc.
(* Traductions européennes)